monumenta.ch > Plinius > sectio 59

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 59
{XVI} Similis et quam Iones cerauniam vocant, trunco et ipsa fertilis - pomum siliqua -; ob id quidam Aegyptiam ficum dixere, errore manifesto: non enim in Aegypto nascitur, sed in Syria Ioniaque et circa Cnidum atque in Rhodo, semper comantibus foliis, flore candido cum vehementia odoris, plantigera imis partibus et ideo superficie flavescens, sucum auferente subole. pomo antecedentis anni circa canis ortu detracto statim alterum parit, postea floret per arcturum, hieme fetus eius nutriente.